Выбери любимый жанр

Гетика - "Иордан" - Страница 78


Изменить размер шрифта:

78

{94} Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta recessit ad propria, quem cernens Gepidarum natio subito ubique vincentem praedisque ditatum, invidia ductus arma in parentibus movit. quomodo vero Getae Gepidasque sint parentes si quaeris, paucis absolvam, meminisse debes me in initio de Scandzae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum {95} Berich rege suo, tribus tantum navibus vectos ad ripam Oceani citerioris, id est Gothiscandza. quarum trium una navis, ut adsolet, tardior nancta nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra gepanta dicitur, hinc factum est, ut paulatim et {96} corruptae nomen eis ex convicio is nasceretur Gepidas, nam sine dubio ex Gothorum prosapie et hi trahent originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque designat, pro gratuito convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsud credo falsissimum: sunt etenim tardioris ingenii et graviores corporum velocitate, hi ergo Gepidae tacti invidia, dum Spesis provincia commanerent in insulam Visclae amnis vadibus circumactam, quam patrio sermone dicebant Gepedoios. nunc eam, ut fertur, insulam gens Vividaria incolit ipsis ad meliores terras meantibus, qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti {97} sunt et gentem fecisse noscantur. ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida quietam gentem excitans patrios fines per arma dilatavit. nam Burgundzones pene usque ad internicionem delevit aliasque nonnullas gentes perdomuit, Gothos quoque male provocans consanguinitatis foedus prius inportuna concertatione violavit superba admodum elatione iactatus, crescenti populo {98} dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores, is ergo missis legatis ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae quam Vesegothae, id est utrique eiusdem gentes populi, subiacebant, inclusum se montium quaeritans asperitate silvarumque densitate constrictum, unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi aut locorum suorum spatia praepararet, tunc Ostrogotha {99} rex Gothorum ut erat solidi animi, respondit legatis bellum se quidem talem horrere durumque fore et omnino scelestum armis confligere cum propinqis, loca vero non cedere. quid multa? Gepidas in bella inruunt, contra quos, ne minor indicaretur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluvius Auha, ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum et pugnandi similitudo commoverat; sed causa melior vivacitasque ingenii iubit {100} Gothos. inclinata denique parte Gepidarum proelium nox diremit. tunc relicta suorum strage Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis obprobriis humiliatas, quam fuerat elationis erectus. redeunt victores Gothi Gepidarum discessione contenti, suaque in patria feliciter in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha.

{101} Pos cuius decessum Cniva, exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandum Moesiam dirigit, sciens eam neglegentibus principibus defensoribus destitutam; ipse vero cum LXX milibus ad Eusciam, id est Novas conscendit. unde a Gallo duce remotus Nicopolim accedit, quae iuxta latrum fluvium eat constituta notissima; quam devictis Sarmatis Traianus et fabricavit et appellavit Victoriae civitatem, ubi Decio superveniente imperatore {102} tandem Cniva in Hemi partibus, quae non longe aberant, recessit, unde apparatu disposito Philippopolim ire festinans, cuius secessu Decius imperator cognoscens et ipsius urbis ferre subsidium gestiens iugum Hemi montis transacto ad Beroam venit, ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, ilico Cniva cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu imperatorem cum pauculis, qui fugere quiverant, ad Eusciam rursus trans Alpes in Mysia proturbavit, ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde {103} quam de Vsco exercitu, futuri belli se parat in aciae. Cniva vero diu obsessam invadit Philippopolim praedaque potitus Prisco duce qui inerat sibi foederavit quasi cum Decio pugnaturum, venientesque ad conflictum ilico Decii filium sagitta saucium crudeli funere confodiunt. quod pater animadvertens licet ad confortandos animos militum fertur dixisse: «nemo tristetur: perditio unius militis non est rei publicae deminutio». tamen, paterno affectu non ferens, hostes invadit, aut mortem aut ultionem fili exposcens, veniensque ad Abritto Moesiae civitatem circumseptus a Gothis et ipse extinguitur imperii finem vitaeque terminum faciens. qui locus hodieque Decii ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam mirabiliter idolis immolasset.

{104} Defuncto tunc Decio Gallus et Volusianus regnnm potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus, pene istius necessitatis consimilis. quod nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum tamen Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio storico auper hanc cladem lacrimaviliter exponente, quod et noster conscribit venerabilis martyr Christi et episcopus Cyprianus in libro, cuius titulus {105} est ‘de mortalitate’. tunc et Emilianus quidam Gothis saepe ob principum neglegentiam Mysiam devastantibus, ut vidit licere nec a quoquam sine magno rei publicae dispendio removeri, similiter suae fortunae arbitratus posse venire, tyrannidem in Moesia arripuit omneque manu militari ascita coepit urbes et populos devastare. contra quem intra paucos menses dum multitudo apparatus adcresceret, non minimum incomodum rei publicae parturivit; qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio extinctus {106} et vitam etimperium, quod inhiabat, amisit: supra dicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarunt, tamen ipsud biennium, quod affuerunt, ubique pacati, ubique regnaverunt gratiosi, praeter quod unum eorum fortunae reputatum est, id est generalis morbus, sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare. hi ergo mox imperio adepti sunt, foedus cum gente pepigerunt Gothorum, et nec longo intervallo utrisque regibus occumbentibus Gallienus arripuit principatum.

{107} Quod in omni lascivia resoluto Respa et Veduco Tharuaroque duces Gothorum sumptis navibus Asiam transierunt, fretum Ellispontiacum transvecti, ubi multas eius provinciae civitates populatas opinatissimum illud Ephesiae Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt partibusque Bithiniae delati Chalcedonam subverterunt, quam post Comelius Abitus aliqua parte reparavit, quae hodieque, quamvis regiae urbis vicinitate congaudeat, signa tamen ruinarum suarum {108} aliquanta ad indicium retinet posteritatis, hac ergo felicitate Gothi, qua intraverunt partibus Asiae, praedas spoliaque potiti, Hellispontiacum fretum retranseunt, vastantes itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco quantulum se reparantes rursus hostili mucrone deletae sunt. post Asiae ergo tale excidium Thracia eorum experta est feritatem, nam ibi ad radices Emi montis et mari vicinam Anchialos civitatem adgressi mox {109} adeunt, urbem, quam dudum Sardanaphalus, rex Parthorum, inter limbum maris et Emi radices locasset. ibi ergo multis feruntur mansisse diebus aquarum calidarum delectati lavacris, quae ad duodecimo miliario Anchialitanae civitatis sunt siti, ab imo suae fontis ignei scaturrientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino precipua et ad sanitatem infirmorum efficacissima.

{110} Exinde ergo ad proprias sedes regressi post haec a Maximiano imperatore rediguntur in auxilio Romanorum contra Parthos rogati, ubi omnino datis auxiliariis fideliter decertati sunt sed postquam Caesar Maximinus pene cum eorum solacia Narseum regem Persarum Saporis magni nepotem fugasset eiusque omnes opes simulque uxores et filios depraedasset Achillemque in Alexandria Dioclitianus superasset et Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos adtrivisset, pacem rei publicae nancti coeperunt {111} quasi Gothos neglegere, nam sine ipsos dudum contra quasvis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est, apparet namque frequenter, quomodo invitabantur sic: ut et sub Constantino rogati sunt et contra cognatum eius Licimum arma tulerunt eumque devictum et in Thessalonica clausum privatum ab imperio Constantini {112} victoris gladio trucidarunt. nam et ut famosissimam et Romae emulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui foedus inito cum imperatore quadraginta suorum milia illi in solacio contra gentes varias obtulere; quorum et numerus et militia usque ad praesens in re publica nominatur, id est foederati. tunc etenim sub Ariarici et Aorici regum suorum florebant imperio. post quorum decessum successor regni extitit Geberich virtutis et nobilitatis eximius.

{113} Nam hic Hilderith patre natus, avo Ovida, proavo Nidada, gloriam generis sui factis illustribus exaequavit. primitias regni sui mox in Vandalica gente extendere cupiens contra Visimar eorum rege qui Asdingorum stirpe, quod inter eos eminet genusque indicat bellicosissimum, Deuxippo storico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem vix in anni spatio pervenisse testatur prae nimia terrarum inmensitate, quo tempore erant in eo loco {114} manentes, ubi nunc Gepidas sedent, iuxta flumina Marisia, Miliare et Gilpil et Grisia, qui omnes supra dictos excedet, erat namque illis tunc ab oriente Gothus, ab occidente Marcomanus, a septentrione Hermundolus, a meridie Histrum, qui et Danubius dicitur, hic ergo Vandalis commorantibus bellum indictum est a Geberich rege Gothorum ad litus praedicti amnis Marisiae, ubi nec diu certatum est ex aequali, sed mox ipse rex Vandalorum {115} Visimar magna parte cum gentis suae prosternitur. Geberich vero Gothorum ductor eximius superatis depraedatisque Vandalis ad propria loca, unde exierat, remeavit, tunc perpauci Vandali, qui evasissent, collecta inbellium suorum manu, infortunata patria relinquentes Pannoniam sibi a Constantino principe petierunt ibique per LX annos plus minus sedibus locatis imperatorum decretis ut incolae famularunt, unde iam post longum ab Stiliconae mag. mil. et ex consule atque patricio invitati Gallias occupaverunt, ubi finitimos depraedantes non adeo fixas sedes habuerunt.

{116} Nam Gothorum rege Greberich rebus humanis excedente post temporis aliquod Hermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit, qui multas et bellicosissimas arctoi gentes perdomuit suisque parere legibus fecit. quem merito nonnulli Alexandro Magno conparavere maiores, habebat si quidem quos domuerat Golthescytha Thiudos Inaunxis Vasinabroncas Merens Mordens {117} Imniscaris Rogas Tadzans Athaul Navego Bubegenas Coldas. sed cum tantorum servitio clarus haberetur, non passus est nisi et gentem Herulorum, quibus praeerat Halaricus, magna ex parte trucidatam reliquam suae subegeret dicioni. nam praedicta gens, Ablavio istorico referente, iuxta Meotida palude inhabitans in locis stagnantibus, quas Greci ele vocant, Eluri nominati sunt, {118} gens quantum velox, eo amplius superbissima. nulla si quidem erat tunc gens, quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis elegeret, sed quamvis velocitas eorum ab is aliis crebro bellantibus evagaret, Gothorum tamen stabilitate subiacuit et tarditati, fecitque causa fortunae. ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi {119} Hermanarico servirent post Herulorum cede item Hermanaricus in Venethos arma commovit, qui, quamvis armis despecti, sed numerositate pollentes, primum resistere conabantur, sed nihil valet multitudo inbellium, praesertim ubi et deus permittit et multitudo armata ao advenerit, nam hi, ut in initio expositionis vel catalogo gentium dicere coepimus, ab una stirpe exorti, tria nunc nomina ediderunt, id est Venethi, Antes, Sclaveni; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique deseviunt, tamen tune omnes {120} Hermanarici imperiis servierunt. Aestorum quoque similiter nationem, qui longissimam ripam Oceani Germanici insident, idem ipse prudentia et virtute subegit omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propriis lavoribus imperavit.

78
Перейти на страницу:

Вы читаете книгу


Гетика
Мир литературы

Жанры

Фантастика и фэнтези

Детективы и триллеры

Проза

Любовные романы

Приключения

Детские

Поэзия и драматургия

Старинная литература

Научно-образовательная

Компьютеры и интернет

Справочная литература

Документальная литература

Религия и духовность

Юмор

Дом и семья

Деловая литература

Жанр не определен

Техника

Прочее

Драматургия

Фольклор

Военное дело